Belcodene : Encyclopédie communale : Cartulaire de Saint-Victor.


Les documents qui suivent sont extraits de l'ouvrage :

Cartulaire de l'abbaye de Saint-Victor de Marseille. Par Benjamin Guérard. Typographie de Ch. Lahure, Coll. des Cartulaires de France, tomes VIII et IX, 1857, 2 vol. 4°.

Ce premier document est la charte de donation, faite par le roi Conrad à Arnulfe, du val de Trets, premier vicomte de Marseille.
Belcodène n'y est pas mentionnée, mais y sont définies les limites de cette donation dans laquelle il est plus que probable qu'elle figurait :

1041(1) (18 août 950)

(Ed., sed mendose, ap. Martene, Ampl. coll., I, 292 ; in Orig. Guelfic., Hanov. 1750. 1750, II, 132, et ap. Bouquet, IX, 697.)
In nomine sancte Trinitatis. Chonradus(2), gratia Deie Rex. Si quis justus postulationibus petit, rectum est illi impendere curemus. Quoniam quidem notum sit omnibus nostris fidelibus qualiter quidam homo nomine Arnulfus(3) petiit regiam magnitudeinem nostram, petens nos ut quasdam res illi concederemus, quod et facimus : hoc est, in curte de Tresia, que est pertinens ex comitatu Marsiliancense et jacet in comitatu Aquense, cum omnibus apenditiis qui inibi pertinent de comitatu Marsilia, cum turre, omnia et in omnibus de nostro jure et potestate in illius tradimus dominatione quicquid hagere voluterit. Et abet hos terminos dinominatos : de uno latus, usque in loco que vocant Untinos, et usque in Paleria, ita in monte Bagde usque in flumen Belone, et de ……. usque in valle Restones ; ita et in monte Bedoe….. [Ut autem] hoc nostrum preceptum [ab obnibus] observetur et a nullo unquam [viol]etur, manu nostra firmavimus.
Signum domni Chuonradi (monogr.) regis.
Einrichus, ar vicem Amonis episcopi, recognovi.
Data XV kalendas septembris, anno regnante domno Chuonrado rege XIII. Feliciter. Amen.

(1) Ex autogr, n. 112.
(2) Conradus, rex Arelatensis.
(3) Non autem Carluttus, ut in edit. habetur


Suivent toutes les chartes mentionnant Belcodène :

Charte n° 135 :Donation, faite par Bilielde, épouse de Guillaume 1er, vicomte de Marseille, de ses parts sur Belcodène, Ollieres et Cuges, en faveur de l'abbaye de Saint Victor.

135 (13 Décembre 1010)

Carta Billiellis.

In nomine Domini. Ego Billiellis femina, filia qui fui condam Guillelmi, vicecomitis Massiliensis(1), donator sum Domino Deo et sancte Marie sanctoque Victori martyri, monasterii Massiliensis, et omnibus monachis ibi Deo servientibus, tam presentibus quam futuris, alodem meum proprium quem abeo in valle de Tredz, hoc est ipsam terciam partem, quem habeo in castro de Porcils, et in villa et in terris cultis vel incultis, vel in totum honorem ad ipsum castrum pertinentem. Dono etiam Domino Deo et jam dicto monasterio quartam partem in castro de Oleres, in villa et in veneis et in terris cultis vel incultis, et an totum alium honorem ad ipsum castrum pertinentem. In isto jam dicto castro tenet Gaufredus, nepos meus, de Sinna, per sanctum Victorem et per abbatem, ipsam castellaniam et ministraliam et ecclesiam et furnum et tascham et duas modiatas de vineas et mansum de Adalard et aliun de ministralia. Dono etiam jam dicto monasterio medietatem in castro Cugulli, et in villa et in terris et in vineis cultis vel incultis ; et in aliam honorem dono quartam partem. Dono etiam in castro de Bulchodenes totum quod ibi habere debeo. Dono etiam meum corpus et animam, et totum jam dictum honorem meum et omne aver mobile quod habeo vel habere debeo Domino Deo et sancto Victori et omnibus monachis, propter remedium anime mee vel progenitorum meorum. Et adveniunt mihi hec omnia per donacionem perentum meorum seu per qualicumque voce, et ita totum ab integro dono jam dicto monasterio, sine blandimento et ulla interpellacione de ullo homine et sine ullo engan. Si autem ullus homo vel femina contra hanc cartam donacionis venerit ad inrumpendum, non hoc valeat vaendicare, sed componat in duplo duas libras auri, et insuper ista carta donacionis firma et inconvulsa permaneat omni tempore.
(1) Guillelmus I.


Charte n° 19 :

19 (19 Janvier 1020)

De vicis quos dedit Fulco.

Omnibur in Christo licet fidelibus, dum cannonica et apostolica, etc. Igur ego Fulco, una cum uxore mea, Odila, hec et alia considerans, et in mansus Dei vivendis pro culpis meis indicere pertimes-cens, tactus amore illius, dono ei aliquid de his que ipse michi concedere vel donare dignatus est, ejusuqe martiri Victori, monasterio quod situm est atque fundatum super ripam maris, haut longe a Massilia civitate, nec non abbatibus, sive monachis, presentibussive futuris, ibidem servientibus, pro remedio anime mee vel parentum meorum, ut Deus omnipotens dignetur absolvere animas nostras ab omni vinculo delictorum et a penis inferni liberare. Imprimis, dono totam partem meam ab integro, de cuncis rebus mobilibus que deportare potest homo, vel ducere vel reducere. Deinde dono alodem meum qui ex jure patris* mei michi advenit, in comitatu aquense, in valle Tritis: id est, in villam quam vocant Porcilis, dono vi partem; et de villa quam nominant Puio Luberio, IIIItam partem; de villa vero quam vocitant Puio Nigrp, VI partem; de villa vero quam dicunt Bulcodinas IIII partem. In tali igitur tenore, dono hec omnia, que supra exarata esse videntur, altissimo Deo et sancto Victori, ut quandiu vixero teneam et possideam, et post obitum meum, sine ulla mora vel molestia, ad ipsa casa Dei, videlicet cenobii almi Victoria martiris reveratur. Sane si quis, etc., non valeat vindicare quos repetit, sed componat in vinculo aura libris D, et in antea donatio ista firma omni tempore stabilisque permaneat.
Facta donation ista anno incarnationis Domini anno millesimo XX, indicione III, in mense junio, XIII kalendas Julii, luna xxIII, in prima feria, in castrum Fossis, regnante Domino nostro Jhesus Christo ubique, et in Alamanna seu Provintia Rudolfo rege.
Ego Fulco, qui hanc donationem dedi firmavi et firmare rogavi. Odila, uxor mea, firmavit. Guido firmavit. Fulco de Aquis firmavit, Pontius Pelet firmavit. Ysmodo de Taradell firmavit. Guitardus Mala Aura firmavit. Pontius episcopus firmavit. Guillemus, frater ejus, firmavit. Aicardus, frater ejus, firmavit. Jozfredus Mala Parti firmavit. Guiquirannus cannonicus firmavit. Guillemus firmavit. Iterius firmavit. Lanbertus de Solario firmavit. Alius Lambertus firmavit.


Charte n° 16 : Donation, faite par Foulque, fils de Guillaume 1er, vicomte de Marseille, de ses parts sur Belcodène, Peynier, Pourcieux, en faveur de l'abbaye de Saint Victor.

16 (15 Octobre 1040)

Dos Santi Pietri hujus monasterii.
Quoniam spirituali XPYCTUS ecclesiam copulo sponsam vocare dignatus est, jure a sanctis patribus traditium credimus, sante ecclesie sponsalicium dari debere. Iccirco, huic sante ecclesie in honorem sanctorum apostolorum Petri et Pauli et omnium apostolorum in cenobio Massiliensi constructe, die dedicationis ejus, ego Guillelmus, vicecomes Massiliensis, pro anime mee parentumque meorum reùedio, dono supradicte ecclesie in comitatu Massiliense, in villa que dicitur Cuja, quarta partem de ipsa villa. Similiter et frater meus Fulco, in valle que dicitur Tritis, IIIIor mansos, cum omnibus que ad ipsos mansos pertinent : unum mansum in villa que dicitur Porcilis ; alium mansum, in villa que dicitur Podio Nigro ; quartum, in villa que vocatur Bolcodenas. Et Guillemus de Grassa dat unum mansum in comitatu Antibolense, in villa que dicitur Muginis, cum omnibus que ad ipsum mansum pertinent ab integro ; et in comitatu Aquense, in castro quod vocatur Podium Sanguinentum, quinque modiatas de terra optima. Si quis vero hoc dotalicium, etc.
Anno ab Incarnatione millesimo XL, indicione VIII.


Charte n° 545 : Acte de Donation, signé par Aimericus de Bolcodene, témoin.

545 (1057)

Charta qua Guillemus de Rocha, filius Chetberti(al. Teudberti) et Arambertae, monasterio sancti Victori largitur quicquid juris habet in villa Sancti Juliani, in comitatu Fofojuliensa sita.
Acta est donatio hec anno incarnationis Domini nostri Jhesus Christi millesimo LVII, epacta I, indicionne VIIII, Regnante Henrico, rege Langobardorum et Burgundionum.
Testes autem et firmatores hujus donationis hii sunt: Amalricus, presbiter de Affuelo, firmat. Wilelmus Vincencius firmat. Borellus de Pino firmat. Wilelmus de Pino firmat. Aimericus de Bolcodene firmat. Guilielmus dator firmat, et uxor ejus Gualburgis firmat. Teutfredus vicecomes firmat.


Charte n° 32 : .

32 (1044)

Carta Sancti Petri de Paradiso
Dei omnipotentis providentia, qua cunctarum rerum succedunt accidentia, quaque mutentur adversa in prospera et prospera in adversa, uti provisum est ab ea ante tempora profuturumque manet in seculorum secula, accidit michi Fulconi, Massiliensis urbis vicecomiti, quatinus ostiliter inperterem inimicorum meorum castra. Ex quibus jactata mihi jacula inflixerunt meo corpori vulnera, quibusque multo tactus dolore, meorum criminum pavore, disposi aliquid de meo honore dare sancto Victori martiri, Massiliensis cenobii, pro Dei omnipotentis amore. Itaque ego Fulco, et uxor mea, Odila, dedimus tertiam partem de Podio Lupaio, et de villa Bulcodenas, omnipotenti Domino et sancto Victori, martiri glorioso, ejusque monasterio aput Massiliam fundato; post mortem vero meam, concederem habenda simul et possidenda. Dei vero omnipotentis miseratione, qui omnes vult salvare et neminem perire, reddita michi sanitate, ejustem inspiratione, michi atque uxori mee, Odile, hoc advenit in mente et firma voluntate, quatinus hedificaremus ecclesiam in honore sancti Petri, apostolorum principis, que olim vetustate destructa ad nihilum devenerat et funditus corruerat. etc....


Charte n° 138 : Donation, faite par Pons Maunier (Pontii Malnerii), fils de Guillaume III, vicomte de Marseille, et son épouse Salomé de ses biens sur Belcodène, de ses parts sur le château, et sur celui d'Ollières, en faveur de l'abbaye de Saint Victor.

138 (22 Octobre 1093)

Carta Pontii Malnerii
Sacrarum legum promulgat auctoritas, ut omnis inter personas conventio sub scripture testimonio obtineat firmitatem. Idirco, in Dei nomine, ego Pontius Malnerius et uxor mea Salome, simulque filii nostri Guilelmus et Fulco, ob emendationem malorum nostrorum, et ob remedium peccatorum et salutem animarum nostrarum, per hanc scripture paginam guirpimus atque donamus et deliberamus Domino Deo et sancte ejus genitritis Marie, necnon sancto Victori martyri, et dompno Ricardo(1), abbati monasterii Massiliensis, atque successoribus ejus et monachis ibidem Deo servientibus, tam presamtibus quam futuris, quicquid, in omne honore nostro et dicione predicti cenobii abbates et monachi, quoquo modo, a quibuscumque personis, ubique, adquisierunt vel in futurum similiter adquirere peterunt, preter sola capita castrorum nostrorum ; sed et castra Olerias et Buccodenas, cum omnibus eis ex integro pertinentibus, libere ac quiete dimittimus, et si aliquid nobis, tam in his quam in aliis, jure competebat, nichil nobis retinentes omnino, Deo et jam dicto monasterio condonamus. Sicut vero prescriptum est aut melius dici potest, omnia, sine omni enganno et fraude, presente scripto confirmamus, et, ne nos aut filii nostri, aut quislibet de nostro genere, istud inquietare aut repetere valeat, mulam unam obtimam ac centum silidos mulgorienses de avere monasterii, tradente Ugone Nicetti et Petro cellario, accipimus. Quod si nos aut filii nostri, sive ex nostro sive ex alieno genere utriusque sexus homo, hanc nostram guirpitionem ac donationem inquietare, reppetere vel infrigere temptaverit, non hoc valeat vendicare, sed quadroplicato avere quod accipimus, insuper decem libras auri obrizi componat, etc…
Actum est hoc ximo kalendas novembris, anno ab incarnatione Domini millesimo LXXXXmo IIIo, indicione I.
Signum Pontii Malnerii, et uxori sue Salome, qui hanc guirpitionem sive donationem fecerunt, firmaverunt, et testibus firmare rogaverunt…
Signum filiorum Pontii, Wilemi et Fulconis, qui laudant et confirmant. Signum Raimundi, episcopi Massiliensis. Signum Fulconis Peleti.
Si Pontius hanc convenientiam bene tenuerit, nos ei mala que nobis fecit ex parte Dei parcimus, et peccatorum que de nobis habet plenam veniam indulgemus.

(1) Richardus cardinalis, abbas 1079 - 1107.


Charte n° 702 :

702 (1156)

Notum sit omnibus, presentibus et futuris, quod abbate Massiliensis monasterii et monachis conquerentibus, in curia domini Raimundi Berengarii, Barchinonensis comitis, de Raimundo Gaufrido, eo quod terciam partem castelli Massiliensi monasterio auferret, et in duabus partibus reliquis ipsius castelli, que siquidem due partes sine contradiccione aliqua predicti monasterii juris sunt, impressionibus plurimis infestaret, assensu utriusque partis, electi sunt de curia tres viri sapientes et discreti, videlicet Rostagnus de Tarasco, Ugo sacrista, Berengarius Bertrandus, quorum arbitrio predicta querimonia decideretur. Asserebant itaque monachi quod iliam terciam partem, de qua question erat, Gaufridus, vicecomes Massiliensis, prefato monasterio doneravat, pro remedio anime sue et pro hereditaria portione duorum filiorum suorum, videlicet Fulconis et Petri, quos ex affectu devocionis eidem monasterio monachandos obtulerat. Hanc siquidem terciam partem Ugo Gaufridus, predicti Gaufridi vicecomitis filius, contra dispositionem patertam neniens, per quoddam temporis spacium abstulerat. (suite DSC0231, haut p.45)


Appel !

Si quelqu'un se sent capable de me donner la traduction de ces textes, : bolcodenis@free.fr. Merci d'avance !!


© Max Derouen